| summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus | 30.30.1.1 |
| congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces sed | |
| omnis ante se memoriae omnium gentium cuilibet regum | |
| imperatorumue pares. paulisper alter alterius conspectu, | 2.1 |
| admiratione mutua prope attoniti, conticuere; tum Hannibal | |
| prior: 'si hoc ita fato datum erat ut qui primus bellum | 3.1 |
| intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus | |
| uictoriam habui, is ultro ad pacem petendam uenirem, laetor | |
| te mihi sorte potissimum datum a quo peterem. tibi | 4.1 |
| quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit | |
| Hannibalem cui tot de Romanis ducibus uictoriam di | |
| dedissent tibi cessisse, teque huic bello uestris prius quam | |
| nostris cladibus insigni finem imposuisse. hoc quoque | 5.1 |
| ludibrium casus ediderit fortuna ut cum patre tuo consule | |
| ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore | |
| signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam | |
| ueniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris | 6.1 |
| mentem datam ab dis esse ut et uos Italiae et nos Africae | |
| imperio contenti essemus; neque enim ne uobis quidem | 7.1 |
| Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, | |
| tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus; sed prae- | |
| terita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena | 8.1 |
| appetiuimus ut de nostris dimicaremus nec in Italia solum | |
| nobis bellum, uobis in Africa esset; sed et uos in portis | |
| uestris prope ac moenibus signa armaque hostium uidistis | |
| et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum | 5 |
| exaudimus. quod igitur nos maxime abominaremur, uos | 9.1 |
| ante omnia optaretis, in meliore uestra fortuna de pace | |
| agitur. agimus ii quorum et maxime interest pacem esse, | |
| et qui quodcumque egerimus ratum ciuitates nostrae habi- | |
| turae sunt: animo tantum nobis opus est non abhorrente | 5 |
| a quietis consiliis. | |
| 'quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam reuer- | 10.1 |
| tentem unde puer profectus sum, iam secundae, iam aduersae | |
| res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim: | |
| tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora | 11.1 |
| utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere | |
| incerta casuum reputat quem fortuna nunquam decepit. | |
| quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. | 12.1 |
| uixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime | |
| incipientem nusquam fefellit fortuna. patris et patrui per- | 13.1 |
| secutus mortem ex calamitate uestrae domus decus insigne | |
| uirtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias re- | |
| ciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; consul | 14.1 |
| creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi | |
| esset, transgressus in Africam duobus hic exercitibus caesis, | |
| binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace | |
| potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri | 5 |
| imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem | |
| in possessione Italiae detraxisti. potest uictoriam malle | 15.1 |
| quam pacem animus. noui spiritus magnos magis quam | |
| utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si | 16.1 |
| in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea | |
| solum quae euenissent sed etiam ea quae euenire possent | |
| reputaremus. ut omnium obliuiscaris aliorum, satis ego | |
| documenti in omnes casus sum quem modo castris inter | 17.1 |
| Anienem atque urbem uestram positis signa inferentem ac | |
| iam prope scandentem moenia Romana uideris, hic cernas | |
| duobus fratribus, fortissimis uiris, clarissimis imperatoribus | |
| orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui | 5 |
| uestram urbem ea pro mea deprecantem. | |
| 'maximae cuique fortunae minime credendum est. in | 18.1 |
| bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti | |
| est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. | |
| melior tutiorque est certa pax quam sperata uictoria; haec | 19.1 |
| in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicita- | |
| tem in unius horae dederis discrimen. cum tuas uires tum | 20.1 |
| uim fortunae Martemque belli communem propone animo; | |
| utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam | |
| minus quam in bello euentus respondent. non tantum ad | 21.1 |
| id quod data pace iam habere potes, si proelio uinces, | |
| gloriae adieceris, quantum <dempseris>, si quid aduersi | |
| eueniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna | |
| euertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis | 22.1 |
| sunt, P. Corneli: tunc ea habenda fortuna erit quam di | |
| dederint. inter pauca felicitatis uirtutisque exempla M. | 23.1 |
| Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si uictor pacem | |
| petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo | |
| felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam | |
| quanto altius elatus erat, eo foedius corruit. | 5 |
| 'est quidem eius qui dat, non qui petit, condiciones dicere | 24.1 |
| pacis; sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi | |
| multam inrogemus. non recusamus quin omnia propter | 25.1 |
| quae ad bellum itum est uestra sint, Sicilia Sardinia His- | |
| pania quidquid insularum toto inter Africam Italiamque | |
| continetur mari; Carthaginienses inclusi Africae litoribus | 26.1 |
| uos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique | |
| uideamus regentes imperio. haud negauerim propter non | 27.1 |
| nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem sus- | |
| pectam esse uobis Punicam fidem: multum per quos | |
| petita sit ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio—uestri | 28.1 |
| quoque, ut audio, patres nonnihil etiam ob hoc quia parum | |
| dignitatis in legatione erat negauerunt pacem—; Hannibal | 29.1 |
| peto pacem qui neque peterem, nisi utilem crederem, et | |
| propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii; | |
| et quemadmodum quia a me bellum coeptum est ne quem | 30.1 |
| eius paeniteret quoad ipsi inuidere di praestiti, ita adnitar | |
| ne quem pacis per me partae paeniteat.' |