| aduersus haec imperator Romanus in hanc fere senten- | 30.31.1.1 |
| tiam respondit: 'non me fallebat, Hannibal, aduentus tui | |
| spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et | |
| spem pacis turbasse; neque tu id sane dissimulas qui de | 2.1 |
| condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter | |
| ea quae iam pridem in nostra potestate sunt. ceterum ut | 3.1 |
| tibi curae est sentire ciues tuos quanto per te onere leuentur, | |
| sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie | |
| subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. | |
| indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit uobis | 4.1 |
| fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia neque | |
| nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum | |
| sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac | |
| iusta induerunt arma. uos lacessisse et tu ipse fateris et | 5.1 |
| di testes sunt qui et illius belli exitum secundum ius fasque | |
| dederunt et huius dant et dabunt. | |
| 'quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et | 6.1 |
| uim fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta | |
| esse mille casibus scio; ceterum quemadmodum superbe et | 7.1 |
| uiolenter me faterer facere si priusquam in Africam traiecis- | |
| sem te tua uoluntate cedentem Italia et imposito in naues | |
| exercitu ipsum uenientem ad pacem petendam aspernarer, | |
| sic nunc cum prope manu conserta restitantem ac tergiuer- | 8.1 |
| santem in Africam attraxerim nulla sum tibi uerecundia | |
| obstrictus. proinde si quid ad ea in quae tum pax conuen- | 9.1 |
| tura uidebatur, quasi multa nauium cum commeatu per | |
| indutias expugnatarum legatorumque uiolatorum, adicitur, | |
| est quod referam ad consilium: sin illa quoque grauia | |
| uidentur, bellum parate quoniam pacem pati non potuistis.' | 5 |
| ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, | 10.1 |
| frustra uerba temptata renuntiant: armis decernendum esse | |
| habendamque eam fortunam quam di dedissent. |