| in castra | 30.32.1.1 |
| ut est uentum, pronuntiant ambo arma expedirent milites | |
| animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed | |
| in perpetuum, si felicitas adesset, uictores. Roma an Car- | 2.1 |
| thago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; | |
| neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum uic- | |
| toriae praemium fore; par periculum praemio quibus ad- | |
| uersa pugnae fortuna fuisset. nam neque Romanis effugium | 3.1 |
| ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, | |
| supremo auxilio effuso, adesse uidebatur praesens excidium. | |
| ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opu- | 4.1 |
| lentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo | |
| fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi | |
| eo die aut euersuri. anceps igitur spes et metus miscebant | 5.1 |
| animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium | |
| aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent uires, | |
| simul laeta, simul tristia obuersabantur: quae ipsis sua | |
| sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hor- | 5 |
| tando subiciebant. Poenus sedecim annorum in terra Italia | 6.1 |
| res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occi- | |
| sos et sua cuique decora ubi ad insignem alicuius pugnae | |
| memoria militem uenerat referebat: Scipio Hispanias et | 7.1 |
| recentia in Africa proelia et confessionem hostium quod | |
| neque non petere pacem propter metum neque manere in | |
| ea prae insita animis perfidia potuissent. ad hoc conlo- | 8.1 |
| quium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti | |
| qua uolt flectit. ominatur, quibus quondam auspiciis patres | 9.1 |
| eorum ad Aegates pugnauerint insulas, ea illis exeuntibus | |
| in aciem portendisse deos. adesse finem belli ac laboris; | 10.1 |
| in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in | |
| patriam ad parentes liberos coniuges penatesque deos. | |
| celsus haec corpore uoltuque ita laeto ut uicisse iam cre- | 11.1 |
| deres dicebat. | |
| instruit deinde primos hastatos, post eos principes; triariis | |
| postremam aciem clausit. |