per eos dies Cn. Seruilius consul, haud dubius quin
|
30.24.1.1
|
pacatae Italiae penes se gloria esset, uelut pulsum ab se
|
|
Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam tran-
|
|
siturus, traiecit. quod ubi Romae uolgatum est, primo
|
2.1
|
censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum
|
|
aequum censere in Italiam reuerti eum; dein, cum praetor
|
3.1
|
spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum
|
|
creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in
|
|
Italiam reuocauit. reliquum anni cum M. Seruilio
|
4.1
|
magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quae
|
|
bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis
|
|
consumpsit.
|
|
per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore
|
5.1
|
centum onerariae naues cum commeatu uiginti rostratarum
|
|
praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Afri-
|
|
cam transmiserunt. Cn. Octauio ducentis onerariis triginta
|
6.1
|
longis nauibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit.
|
|
in conspectum ferme Africae prospero cursu uectum primo
|
7.1
|
destituit uentus, deinde uersus in Africum turbauit ac passim
|
|
naues disiecit. ipse cum rostratis per aduersos fluctus
|
8.1
|
ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium
|
|
tenuit: onerariae pars maxima ad Aegimurum insulam—ea
|
9.1
|
sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta
|
|
ferme milia ab urbe—, aliae aduersus urbem ipsam ad Calidas
|
|
Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant.
|
10.1
|
itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus
|
|
senatum uocare: populus in curiae uestibulo fremere ne
|
|
tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum qui-
|
11.1
|
dam pacis petitae, alii indutiarum—necdum enim dies
|
|
exierat—fidem opponerent, permixto paene senatus popu-
|
|
lique concilio consensum est ut classem quinquaginta
|
|
nauium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora
|
5
|
portusque dispersas Romanas naues conligeret. desertae
|
12.1
|
fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis
|
|
onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.
|
|