| Sp. Cassius deinde et Proculus Uerginius consules facti. | 2.41.1.1 |
| cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. | |
| inde dimidium Latinis, dimidium plebi diuisurus consul | |
| Cassius erat. adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem | 2.1 |
| publicum possideri a priuatis criminabatur. id multos qui- | |
| dem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum ter- | |
| rebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione | |
| consulem periculosas libertati opes struere. tum primum | 3.1 |
| lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc | |
| memoriam sine maximis motibus rerum agitata. consul | 4.1 |
| alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni | |
| plebe aduersante, quae primo coeperat fastidire munus | |
| uolgatum †a ciuibus isse in socios†; saepe deinde et Uer- | 5.1 |
| ginium consulem in contionibus uelut uaticinantem audie- | |
| bat pestilens collegae munus esse; agros illos seruitutem iis | |
| qui acceperint laturos; regno uiam fieri. quid ita enim | 6.1 |
| adsumi socios et nomen Latinum, quid attinuisset Hernicis, | |
| paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut | |
| hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant? popu- | 7.1 |
| laris iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. | |
| uterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere. Uergi- | |
| nius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi | |
| ciui Romano adsignentur: Cassius, quia in agraria largitione | 8.1 |
| ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio munere | |
| sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento | |
| pecuniam acceptam retribui populo. id uero haud secus | 9.1 |
| quam praesentem mercedem regni aspernata plebes; adeo | |
| propter suspicionem insitam regni, uelut abundarent omnia, | |
| munera eius [in animis hominum] respuebantur. quem ubi | 10.1 |
| primum magistratu abiit damnatum necatumque constat. | |
| sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cog- | |
| nita domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii | |
| Cereri consecrauisse; signum inde factum esse et inscri- | 5 |
| ptum: 'ex Cassia familia datum.' inuenio apud quosdam, | 11.1 |
| idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et | |
| L. Ualerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi | |
| iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris | |
| aedem. ceterum siue illud domesticum siue publicum fuit | 12.1 |
| iudicium, damnatur Seruio Cornelio Q. Fabio consulibus. |