| haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo | 2.42.1.1 |
| agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos, | |
| accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis | |
| eo anno Uolscis Aequisque, militem praeda fraudauere. | |
| quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul | 2.1 |
| ac redegit in publicum. | |
| inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum | |
| consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso | |
| Fabius consul crearetur. eo infestior facta plebes seditione | 3.1 |
| domestica bellum externum exciuit. bello deinde ciuiles | |
| discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebel- | |
| lantes Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna | |
| uicere. plus tamen hostium fuga quam proelium absump- | 4.1 |
| sit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites. Castoris | 5.1 |
| aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat | |
| Latino bello <a> Postumio dictatore; filius eius duumuir | |
| ad id ipsum creatus dedicauit. sollicitati et eo anno sunt | 6.1 |
| dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popu- | |
| larem potestatem lege populari celebrabant: patres, satis | |
| superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, lar- | |
| gitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. acerrimi | 5 |
| patribus duces ad resistendum consules fuere. ea igitur | 7.1 |
| pars rei publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenien- | |
| tem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis | |
| inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Ualerium, | |
| consules dedit. | 5 |
| certatum eo quoque anno cum tribunis est. uana lex | 8.1 |
| uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fa- | |
| bium inde nomen ingens post tres continuos consulatus | |
| unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certamini- | |
| bus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia | 5 |
| aliquamdiu honos. bellum inde Ueiens initum, et Uolsci | 9.1 |
| rebellarunt; sed ad bella externa prope supererant uires, | |
| abutebanturque iis inter semet ipsos certando. accessere | 10.1 |
| ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope | |
| cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita | |
| numinis causam nullam aliam uates canebant publice priua- | |
| timque nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite | 5 |
| sacra fieri; qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo | 11.1 |
| Uestalis damnata incesti poenas dederit. |