| Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non | 2.43.1.1 |
| segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab | |
| Aequis arma sumpta; Ueientes agrum quoque Romanorum | |
| populantes inierunt. quorum bellorum crescente cura, | |
| Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, | 2.1 |
| Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Ueientes, pleni iam | |
| populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. | |
| qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper ani- | 3.1 |
| mos plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detrac- | |
| tandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, uenisse | |
| tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patri- | |
| bus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam. | 5 |
| ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in aucto- | 4.1 |
| rem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae | |
| coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent. | |
| ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio | 5.1 |
| in Aequos, Furio datur in Ueientes. <in Ueientes> nihil | |
| dignum memoria gestum [est]; et in Aequis quidem Fabio | 6.1 |
| aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. | |
| unus ille uir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam | |
| exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. nam | 7.1 |
| cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando | |
| gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut | |
| solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi | |
| fusos pedes noluit; nec illos, et si non adhortatio inuisi ducis, | 8.1 |
| suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, | |
| postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit | |
| gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos. iniussu | 9.1 |
| signa referunt, maestique—crederes uictos—exsecrantes nunc | |
| imperatorem, nunc nauatam ab equite operam, redeunt in | |
| castra. nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab | 10.1 |
| imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius | |
| defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent. | |
| consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inri- | 11.1 |
| tato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen | |
| patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium | |
| consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur. |