| et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. | 2.44.1.1 |
| Tib. Pontificius fuit. is eandem uiam, uelut processisset | |
| Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper impediit. pertur- | 2.1 |
| batis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam | |
| potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in | |
| perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui. | |
| neque enim unquam defuturum qui et ex collega uictoriam | 3.1 |
| sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam; | |
| et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum | |
| paratos fore, et unum uel aduersus omnes satis esse. darent | 4.1 |
| modo et consules et primores patrum operam ut, si minus | |
| omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui | |
| conciliarent. praeceptis Appi moniti patres et uniuersi | 5.1 |
| comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares ut | |
| cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat, | |
| partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae | |
| potestatis uires salubres uellent rei publicae esse, quattuor- | 6.1 |
| que tribunorum aduersus unum moratorem publici com- | |
| modi auxilio dilectum consules habent. | |
| inde ad Ueiens bellum profecti, quo undique ex Etruria | 7.1 |
| auxilia conuenerant, non tam Ueientium gratia concitata | |
| quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui | |
| rem Romanam posse. principesque in omnium Etruriae | 8.1 |
| populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas | |
| nisi inter semet ipsi seditionibus saeuiant; id unum uene- | |
| num, eam labem ciuitatibus opulentis repertam ut magna | 9.1 |
| imperia mortalia essent. diu sustentatum id malum, par- | |
| tim patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema | |
| uenisse. duas ciuitates ex una factas; suos cuique parti | |
| magistratus, suas leges esse. primum in dilectibus saeuire | 10.1 |
| solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. quali- | |
| cumque urbis statu, manente disciplina militari sisti po- | |
| tuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quo- | |
| que Romanum militem sequi. proximo bello in ipsa acie, in | 5 |
| ipso certamine, consensu exercitus traditam ultro uictoriam | 11.1 |
| uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, | |
| iniussu in castra reditum. profecto si instetur, suo milite | 12.1 |
| uinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici | |
| ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gestu- | |
| ros. hae spes Etruscos armauerant, multis in uicem | |
| casibus uictos uictoresque. | 5 |