| pace terra marique parta, exercitu in naues | 30.45.1.1 |
| imposito in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde magna parte | 2.1 |
| militum nauibus missa ipse per laetam pace non minus | |
| quam uictoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos | |
| honores sed agrestium etiam turba obsidente uias Romam | |
| peruenit triumphoque omnium clarissimo urbem est in- | 5 |
| uectus. argenti tulit in aerarium pondo centum uiginti tria | 3.1 |
| milia. militibus ex praeda quadringenos aeris diuisit. morte | |
| subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis | 4.1 |
| gloriae Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, | |
| quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius | |
| fuit quia publico funere est elatus.—hunc regem in triumpho | 5.1 |
| ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit.— | |
| secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito | |
| Q. Terentius Culleo, omnique deinde uita, ut dignum erat, | |
| libertatis auctorem coluit. Africani cognomen militaris | 6.1 |
| prius fauor an popularis aura celebrauerit an, sicuti Felicis | |
| Sullae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab | |
| adsentatione familiari sit parum compertum habeo; primus | 7.1 |
| certe hic imperator nomine uictae ab se gentis est nobili- | |
| tatus; exemplo deinde huius nequaquam uictoria pares | |
| insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum | |
| fecerunt. | 5 |