postero die consul per ipsas angustias quas inter ualle se 32.13.1.1
flumen insinuat hostem sequitur. rex primo die ad castra 2.1
Pyrrhi peruenit; locus quem ita uocant est in Triphylia terrae
Molottidis. inde postero die—ingens iter agmini, sed metus
urgebat—in montes Lyncon perrexit. ipsi Epiri sunt, inter- 3.1
iecti Macedoniae Thessaliaeque: latus, quod uergit in Thessa-
liam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. uestiti
frequentibus siluis sunt; iuga summa campos patentes aquas-
que perennes habent. ibi statiuis rex per aliquot dies habitis 4.1
fluctuatus animo est utrum protinus in regnum se reciperet
an praeuerti in Thessaliam posset. inclinauit sententia ut in 5.1
Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limiti-
bus petit; inde obuias urbes raptim peragrauit. homines qui 6.1
sequi possent sedibus excibat, oppida incendebat. rerum sua-
rum quas possent ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera
militis praeda erat; nec quod ab hoste crudelius pati possent 7.1
reliqui quicquam fuit quam quae ab sociis patiebantur. haec 8.1
etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura
hostium corpora saltem eripere sociorum uolebat. ita euasta- 9.1
ta oppida sunt Phacium <P>iresiae Euhydrium Eretria
Palaepharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia res egebat
mora si expugnare uellet nec tempus erat, omisso incepto
in Macedoniam transcendit; nam etiam Aetolos adpropin- 5
quare fama erat. qui audito proelio quod circa amnem Aoum 10.1
factum erat, proximis prius euastatis circa Sperchias et
Macran quam uocant Comen, transgressi inde in Thessaliam
C<t>imenes et Angeias primo impetu potiti sunt. a Metro- 11.1
poli, dum uastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda
moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem
impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compul- 12.1
sisque intra moenia qui eruperant, contenti ea uictoria, quia
spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma
inde et Celathara uicos expugnant diripiuntque; Acharras 13.1
per deditionem receperunt. Xyniae simili metu a cultoribus
desertae sunt. hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium 14.1
incidit quod ad Thaumacum quo tutior frumentatio esset
ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli
turba, ab armatis caesa est; Xyniae desertae diripiuntur.
Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens 15.1
castellum. haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta.
nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae
pugnae Romanorum quieuerunt.