| postero die consul per ipsas angustias quas inter ualle se | 32.13.1.1 |
| flumen insinuat hostem sequitur. rex primo die ad castra | 2.1 |
| Pyrrhi peruenit; locus quem ita uocant est in Triphylia terrae | |
| Molottidis. inde postero die—ingens iter agmini, sed metus | |
| urgebat—in montes Lyncon perrexit. ipsi Epiri sunt, inter- | 3.1 |
| iecti Macedoniae Thessaliaeque: latus, quod uergit in Thessa- | |
| liam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. uestiti | |
| frequentibus siluis sunt; iuga summa campos patentes aquas- | |
| que perennes habent. ibi statiuis rex per aliquot dies habitis | 4.1 |
| fluctuatus animo est utrum protinus in regnum se reciperet | |
| an praeuerti in Thessaliam posset. inclinauit sententia ut in | 5.1 |
| Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limiti- | |
| bus petit; inde obuias urbes raptim peragrauit. homines qui | 6.1 |
| sequi possent sedibus excibat, oppida incendebat. rerum sua- | |
| rum quas possent ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera | |
| militis praeda erat; nec quod ab hoste crudelius pati possent | 7.1 |
| reliqui quicquam fuit quam quae ab sociis patiebantur. haec | 8.1 |
| etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura | |
| hostium corpora saltem eripere sociorum uolebat. ita euasta- | 9.1 |
| ta oppida sunt Phacium <P>iresiae Euhydrium Eretria | |
| Palaepharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia res egebat | |
| mora si expugnare uellet nec tempus erat, omisso incepto | |
| in Macedoniam transcendit; nam etiam Aetolos adpropin- | 5 |
| quare fama erat. qui audito proelio quod circa amnem Aoum | 10.1 |
| factum erat, proximis prius euastatis circa Sperchias et | |
| Macran quam uocant Comen, transgressi inde in Thessaliam | |
| C<t>imenes et Angeias primo impetu potiti sunt. a Metro- | 11.1 |
| poli, dum uastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda | |
| moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem | |
| impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compul- | 12.1 |
| sisque intra moenia qui eruperant, contenti ea uictoria, quia | |
| spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma | |
| inde et Celathara uicos expugnant diripiuntque; Acharras | 13.1 |
| per deditionem receperunt. Xyniae simili metu a cultoribus | |
| desertae sunt. hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium | 14.1 |
| incidit quod ad Thaumacum quo tutior frumentatio esset | |
| ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli | |
| turba, ab armatis caesa est; Xyniae desertae diripiuntur. | |
| Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens | 15.1 |
| castellum. haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta. | |
| nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae | |
| pugnae Romanorum quieuerunt. |