| certamina domi finita: Ueiens bellum exortum, quibus | 2.53.1.1 |
| Sabini arma coniunxerant. P. Ualerius consul accitis Lati- | |
| norum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Ueios missus | |
| castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, | |
| confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut | 5 |
| dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam | |
| hostium uim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur. | |
| intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse. | 2.1 |
| tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Ueiis | |
| captis, ita pauidi Ueientes ad arma currunt. pars Sabinis | |
| eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra | |
| adoriuntur. paulisper auersi turbatique sunt; deinde et | 3.1 |
| ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule | |
| immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exer- | |
| citus, duae potentissimae et maxime finitimae gentes supe- | |
| ratae sunt. dum haec ad Ueios geruntur, Uolsci Aequique | 4.1 |
| in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. | |
| eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano | |
| aut duce aut auxilio castris exuerunt; ingenti praeda praeter | 5.1 |
| suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma | |
| consul in Uolscos C. Nautius; mos, credo, non placebat, | |
| sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus con- | |
| siliisque bella gerere. nullum genus calamitatis contume- | 6.1 |
| liaeque non editum in Uolscos est, nec tamen perpelli potuere | |
| ut acie dimicarent. |