| L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Ueientes | 2.54.1.1 |
| prouincia euenit; non tamen bellatum; indutiae in annos | |
| quadraginta petentibus datae frumento stipendioque impe- | |
| rato. paci externae confestim continuatur discordia domi. | 2.1 |
| agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules, | |
| nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Seruili, | |
| summa ui resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius | |
| tribunus plebis arripuit. | 5 |
| L. Aemilius et Opiter Uerginius consulatum ineunt; | 3.1 |
| Uopiscum Iulium pro Uerginio in quibusdam annalibus | |
| consulem inuenio. hoc anno, quoscumque consules ha- | |
| buit, rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordi- | |
| dati non plebem magis quam iuniores patrum. suadent | 4.1 |
| monent honoribus et administratione rei publicae absti- | |
| neant; consulares uero fasces, praetextam, curulemque sel- | |
| lam nihil aliud quam pompam funeris putent; claris insigni- | |
| bus uelut infulis uelatos ad mortem destinari. quod si con- | 5.1 |
| sulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant | |
| consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate | |
| esse; consuli, uelut apparitori tribunicio, omnia ad nutum | |
| imperiumque tribuni agenda esse; si se commouerit, si | 6.1 |
| respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica | |
| crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et | |
| mortem sibi proponat ante oculos. his accensi uocibus | 7.1 |
| patres consilia inde non publica sed in priuato seductaque | |
| a plurium conscientia habuere, ubi cum id modo constaret, | |
| iure an iniuria, eripiendos esse reos, atrocissima quaeque | |
| maxime placebat sententia, nec auctor quamuis audaci faci- | 5 |
| nori deerat. igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta | 8.1 |
| expectatione staret, mirari primo quod non descenderet | |
| tribunus; dein cum iam mora suspectior fieret, deterritum | |
| a primoribus credere et desertam ac proditam causam publi- | |
| cam queri; tandem qui obuersati uestibulo tribuni fuerant | 9.1 |
| nuntiant domi mortuum esse inuentum. quod ubi in totam | |
| contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, | |
| ita dilapsi passim alii alio. praecipuus pauor tribunos inua- | |
| serat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte col- | 5 |
| legae monitos. nec patres satis moderate ferre laetitiam, | 10.1 |
| adeoque neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes | |
| fecisse uideri uellent, palamque ferretur malo domandam | |
| tribuniciam potestatem. |