| sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauen- | 2.55.1.1 |
| tibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem pera- | |
| gunt. tum uero irasci plebs tribunorum magis silentio | 2.1 |
| quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate | |
| sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam | |
| ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac | |
| cogitandum quomodo resistatur patribus; id autem unum | 3.1 |
| consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii | |
| habeat, defendat. quattuor et uiginti lictores apparere | |
| consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius | |
| neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea | 5 |
| magna atque horrenda facere. his uocibus alii alios cum | 4.1 |
| incitassent, ad Uoleronem Publilium de plebe hominem | |
| quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, | |
| lictor missus est a consulibus. Uolero appellat tribunos. | |
| cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et uirgas | 5.1 |
| expediri iubent. 'prouoco' inquit, 'ad populum' Uolero, | |
| 'quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis | |
| caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari.' quo | |
| ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare | 5 |
| lictor. tum Uolero et praeualens ipse et adiuuantibus | 6.1 |
| aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerri- | |
| mus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit | |
| clamitans: 'prouoco et fidem plebis imploro. adeste, | 7.1 |
| ciues; adeste, commilitones; nihil est quod expectetis | |
| tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est.' concitati | 8.1 |
| homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque | |
| omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non pub- | |
| lici fore, non priuati iuris. huic tantae tempestati cum se | 9.1 |
| consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maies- | |
| tatem sine uiribus esse. uiolatis lictoribus, fascibus fractis, | |
| e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Uolero exer- | |
| ceret uictoriam. conticescente deinde tumultu cum in | 10.1 |
| senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim | |
| plebis, Uoleronis audaciam. multis ferociter dictis senten- | 11.1 |
| tiis, uicere seniores quibus ira patrum aduersus temeritatem | |
| plebis certari non placuit. |