Uoleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribu- 2.56.1.1
num plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium
consules habuit. contraque omnium opinionem, qui eum 2.1
uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum
credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne
uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad popu-
lum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. haud 3.1
parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur,
sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia
creandi quos uellent tribunos auferret. huic actioni gratis- 4.1
simae plebi cum summa ui resisterent patres, nec quae una
uis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio,
auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res
tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum 5
extrahitur. plebs Uoleronem tribunum reficit: patres, ad 5.1
ultimum dimicationis rati rem uenturam, Ap. Claudium
Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum in-
festumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius
datur. 5
principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. 6.1
sed ut inuentor legis Uolero, sic Laetorius, collega eius,
auctor cum recentior tum acrior erat. ferocem faciebat 7.1
belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu
promptior erat. is, cum Uolero nihil praeterquam de lege
loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse incu-
sationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae 5
in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consu-
lem, sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem 8.1
creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua
non suppetebat libertati animoque. itaque deficiente ora- 9.1
tione, 'quando quidem non facile loquor' inquit, 'Quirites,
quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego
hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem'.
occupant tribuni templum postero die; consules nobilitas- 10.1
que ad impediendam legem in contione consistunt. sum-
moueri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant.
adulescentes nobiles stabant nihil cedentes uiatori. tum 11.1
ex his prendi quosdam Laetorius iubet. consul Appius
negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium;
non enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec 12.1
illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum,
quia ita dicatur: 'si uobis uidetur, discedite, Quirites.'
facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium
poterat. ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit ad con- 13.1
sulem, consul lictorem ad tribunum, priuatum esse clami-
tans, sine imperio, sine magistratu; uiolatusque esset tribu- 14.1
nus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem
esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concita-
tae multitudinis fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia
tantam tempestatem, certatumque haud incruento proelio 15.1
foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut
collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse
nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset
tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium; 5
non uim suam illis tempus adempturum, sed consilium 16.1
uiribus additurum; et patres in populi et consulem in
patrum fore potestate.