| aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul | 2.57.1.1 |
| alter a patribus. dimisso tandem concilio plebis senatum | |
| consules habent. ubi cum timor atque ira in uicem senten- | 2.1 |
| tias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad | |
| consultandum auocabantur, eo plus abhorrebant a certatione | |
| animi, adeo ut Quinctio gratias agerent quod eius opera | |
| mitigata discordia esset. ab Appio petitur ut tantam con- | 3.1 |
| sularem maiestatem esse uellet quanta esse in concordi | |
| ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quis- | |
| que omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio; | |
| distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in | 5 |
| manu sit quam ut incolumis sit quaeri. Appius contra tes- | 4.1 |
| tari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac | |
| deseri; non consulem senatui sed senatum consuli deesse; | |
| grauiores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint. | |
| uictus tamen patrum consensu quieuit; lex silentio perfertur. | 5 |