| tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. nu- | 2.58.1.1 |
| mero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso | |
| auctor est. nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. | 2.1 |
| Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium. | |
| Uolscum Aequicumque inter seditionem Romanam est | 3.1 |
| bellum coortum. uastauerant agros ut si qua secessio ple- | |
| bis fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus | |
| castra retro mouere. Ap. Claudius in Uolscos missus, | 4.1 |
| Quinctio Aequi prouincia euenit. eadem in militia saeuitia | |
| Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis uinculis | |
| erat. odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum | 5.1 |
| ab ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potes- | |
| tatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequa- | |
| quam tanta patrum spe, priores impedierint consules. haec | 6.1 |
| ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo im- | |
| perio exercitum stimulabat. nec ulla ui domari poterat; | |
| tantum certamen animis imbiberant. segniter, otiose, negle- | 7.1 |
| genter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus | |
| coercebat. si citius agi uellet agmen, tardius sedulo ince- | |
| dere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam | |
| remittere industriam; praesenti uoltus demittere, tacite prae- | 8.1 |
| tereuntem exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio animus | |
| interdum moueretur. omni nequiquam acerbitate prompta, | 9.1 |
| nihil iam cum militibus agere; a centurionibus corruptum | |
| exercitum dicere; tribunos plebei cauillans interdum et | |
| Uolerones uocare. |