| nihil eorum Uolsci nesciebant, instabantque eo magis, | 2.59.1.1 |
| sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habi- | |
| turum exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem | |
| habuisset. ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior | 2.1 |
| fuit; non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, | |
| sed uinci uoluit. productus in aciem turpi fuga petit castra, | |
| nec ante restitit quam signa inferentem Uolscum munimentis | |
| uidit foedamque extremi agminis caedem. tum expressa | 3.1 |
| uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur | |
| hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem | |
| Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque igno- | |
| minia. quibus nihil infractus ferox Appi animus cum in- | 4.1 |
| super saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad | |
| eum legati tribunique, monentes ne utique experiri uellet | |
| imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset; | |
| negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque ex- | 5.1 |
| audiri uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro mouean- | |
| tur; hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo | |
| fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam | |
| speciem obuersari ante oculos. uictus tandem, quando qui- | 6.1 |
| dem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione | |
| iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima | |
| luce classico signum profectionis dedit. cum maxime agmen | 7.1 |
| e castris explicaretur, Uolsci, ut eodem signo excitati, nouis- | |
| simos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos tumultus eo | |
| pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri | |
| neque instrui acies posset. nemo ullius nisi fugae memor. | 8.1 |
| ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere | |
| ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. tan- | 9.1 |
| dem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum reuo- | |
| cando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra | |
| posuit; aduocataque contione inuectus haud falso in prodi- | |
| torem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, | 10.1 |
| ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, | |
| signo amisso signiferos, ad hoc centuriones duplicariosque | 11.1 |
| qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit: cetera | |
| multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti. |