| contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac | 2.60.1.1 |
| beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et | |
| saeuitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo | |
| effecerat. huic tantae concordiae ducis exercitusque non | 2.1 |
| ausi offerre se Aequi, uagari populabundum hostem per | |
| agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda. | |
| ea omnis militi data est. addebantur et laudes, quibus | 3.1 |
| haud minus quam praemio gaudent militum animi. cum | |
| duci, tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus | |
| rediit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab | |
| senatu memorans. | 5 |
| uaria fortuna belli, atroci discordia domi forique annum | 4.1 |
| exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res | |
| maior uictoria suscepti certaminis quam usu. plus enim | 5.1 |
| dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio sub- | |
| mouendo, quam uirium aut plebi additum est aut demptum | |
| patribus. |