| turbulentior inde annus excepit L. Ualerio T. Aemilio | 2.61.1.1 |
| consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria | |
| tum propter iudicium Ap. Claudi, cui acerrimo aduersario | 2.1 |
| legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio | |
| consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. | |
| nunquam ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus | 3.1 |
| populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. patres | 4.1 |
| quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnato- | |
| rem senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes tribuni- | |
| cios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in | |
| certamine egressum, iratae obici plebi. unus e patribus ipse | 5.1 |
| Ap. Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro | |
| nihilo habebat. illum non minae plebis, non senatus preces | |
| perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret | |
| aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem | 5 |
| asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, | |
| aliquid leniret atque submitteret. idem habitus oris, eadem | 6.1 |
| contumacia in uoltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut | |
| magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam | |
| consulem timuerat. semel causam dixit, quo semper agere | 7.1 |
| omnia solitus erat, accusatorio spiritu, adeoque constantia | |
| sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua | |
| uoluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent. haud ita | 8.1 |
| multum interim temporis fuit; ante tamen quam prodicta | |
| dies ueniret, morbo moritur. cuius laudationem cum tribu- | 9.1 |
| nus plebis impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore | |
| supremum diem tanti uiri noluit, et laudationem tam aequis | |
| auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et | |
| exsequias frequens celebrauit. | 5 |