| eodem anno Ualerius consul cum exercitu in Aequos | 2.62.1.1 |
| profectus, cum hostem ad proelium elicere non posset, castra | |
| oppugnare est adortus. prohibuit foeda tempestas cum gran- | |
| dine ac tonitribus caelo deiecta. admirationem deinde auxit | 2.1 |
| signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut | |
| numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. | |
| omnis ira belli ad populationem agri uertit. alter consul | 3.1 |
| Aemilius in Sabinis bellum gessit. et ibi, quia hostis moeni- | |
| bus se tenebat, uastati agri sunt. incendiis deinde non uil- | 4.1 |
| larum modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitaba- | |
| tur Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti | |
| proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca. | |
| id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem, | 5.1 |
| integro inde decedens bello. |