| eadem aestate alter consul L. Ualerius Flaccus in Gallia | 34.22.1.1 |
| cum Boiorum manu propter Litanam siluam signis conlatis | |
| secundo proelio conflixit. octo milia Gallorum caesa tra- | 2.1 |
| duntur; ceteri omisso bello in uicos suos atque agros dilapsi. | |
| consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae | 3.1 |
| exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta | |
| fuerant. | |
| cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. | 4.1 |
| Quinctio in Graecia ita hibernis actis ut exceptis Aetolis, | |
| quibus nec pro spe uictoriae praemia contigerant nec diu | |
| quies placere poterat, uniuersa Graecia simul pacis liberta- | |
| tisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet nec magis | 5.1 |
| in bello uirtutem Romani ducis quam in uictoria tem- | |
| perantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus | |
| consultum quo bellum aduersus Nabim Lacedaemonium | |
| decretum erat adfertur. quo lecto Quinctius conuentum | 6.1 |
| Corinthum omnium sociarum ciuitatium legationibus in | |
| diem certam edicit; ad quam ubi frequentes undique principes | |
| conuenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione | |
| est usus: 'bellum aduersus Philippum non magis communi | 7.1 |
| animo consilioque Romani et Graeci gesserunt quam utrique | |
| suas causas belli habuerunt. nam et Romanorum amicitiam | 8.1 |
| nunc Carthaginienses hostes eorum iuuando, nunc hic sociis | |
| nostris oppugnandis uiolauerat et in uos talis fuit ut nobis, | 9.1 |
| etiamsi nostrarum obliuisceremur iniuriarum, uestrae iniuriae | |
| satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex | 10.1 |
| uobis pendet. refero enim ad uos utrum Argos, sicut scitis | |
| ipsi, ab Nabide occupatos pati uelitis sub dicione eius esse an | 11.1 |
| aequum censeatis nobilissimam uetustissimamque ciuitatem, | |
| in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu | |
| quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse. haec con- | 12.1 |
| sultatio, ut uidetis, tota de re pertinente ad uos est: Romanos | |
| nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius ciuitatis | |
| seruitus non plenam nec integram gloriam esse sinit. ceterum | 13.1 |
| si uos nec cura eius ciuitatis nec exemplum nec periculum | |
| mouet ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique | |
| facimus. de hac re uos consulo, staturus eo quod plures | |
| censueritis.' | 5 |