in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam unquam
|
35.10.1.1
|
alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes
|
2.1
|
petebant patricii plebeique: P. Cornelius Cn. filius Scipio,
|
|
qui ex Hispania prouincia nuper decesserat magnis rebus
|
|
gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia prae-
|
|
fuerat, et Cn. Manlius Uolso, hi patricii; plebei autem C.
|
3.1
|
Laelius Cn. Domitius C. Liuius Salinator M'. Acilius. sed
|
4.1
|
omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et
|
|
in unum locum petebant patricii ambo et rei militaris gloria
|
|
recens utrumque commendabat. ceterum ante omnia certa-
|
5.1
|
men accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis
|
|
suae imperatores. maior gloria Scipionis et quo maior eo
|
|
propior inuidiam, Quincti recentior ut qui eo anno trium-
|
|
phasset. accedebat quod alter decimum iam prope annum
|
6.1
|
adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus uerendos
|
|
magnos homines ipsa satietate facit: consul iterum post
|
|
deuictum Hannibalem censorque fuerat; in Quinctio noua et
|
7.1
|
recentia omnia ad gratiam erant, nihil nec petierat a populo
|
|
post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano, non
|
8.1
|
patrueli se petere aiebat, pro legato et participe admini-
|
|
strandi belli: se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit
|
9.1
|
ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat,
|
|
quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem
|
|
tantum praeiudicium senatus, uirum e ciuitate optimum
|
|
iudicatum qui matrem Idaeam Pessinunte uenientem in
|
5
|
urbem acciperet.
|
|
L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti:
|
10.1
|
adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio nitere-
|
|
tur, Africanus ualuit. postero die praetores creati L. Scri-
|
11.1
|
bonius Libo M. Fuluius Centumalus A. Atilius Serranus M.
|
|
Baebius Tamphilus L. Ualerius Tappo Q. Salonius Sarra.
|
|
aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L.
|
|
Aemilii Pauli: multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia
|
12.1
|
clupea inaurata in fastigio Iouis aedis posuerunt, porticum
|
|
unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim
|
|
adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram qua in
|
|
Campum iter esset perduxerunt.
|
5
|