| extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sol- | 2.64.1.1 |
| licitae [pacis] certamine patrum et plebis. irata plebs inter- | 2.1 |
| esse consularibus comitiis noluit; per patres clientesque | |
| patrum consules creati T. Quinctius Q. Seruilius. similem | |
| annum priori [consules] habent, seditiosa initia, bello deinde | |
| externo tranquilla. Sabini Crustuminos campos citato agmine | 3.1 |
| transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen | |
| fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes | |
| tamen praedas hominum pecorumque egere. quos Seruilius | 4.1 |
| consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adi- | |
| pisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, | |
| ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta | |
| praeda rediret. | 5 |
| et in Uolscis res publica egregie gesta cum ducis tum | 5.1 |
| militum opera. primum aequo campo signis conlatis pugna- | |
| tum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine; et Romani, | 6.1 |
| quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettu- | |
| lissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu | |
| altero clamitans concitasset aciem. impetu facto dum se | |
| putant uincere uicere. consul metuens ne nimis instando | 7.1 |
| renouaret certamen, signum receptui dedit. intercessere pauci | 8.1 |
| dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos | |
| ingens uis hominum ex omnibus Uolscis Aequisque populis | |
| in castra uenit, haud dubitans si senserint Romanos nocte | 9.1 |
| abituros. itaque tertia fere uigilia ad castra oppugnanda | |
| ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus | |
| exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussis- | |
| set, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines | 10.1 |
| tubicinesque in equos impositos canere ante uallum iubet | |
| sollicitumque hostem ad lucem tenere. reliquum noctis | 11.1 |
| adeo tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque | |
| Romanis copia esset. Uolscos species armatorum peditum, | |
| quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinni- | |
| tusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper | 5 |
| aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum | |
| hostium tenuit. |