| ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno pro- | 2.65.1.1 |
| ductus in aciem fessum stando et uigiliis Uolscum primo | |
| impetu perculit; quamquam cessere magis quam pulsi hostes | 2.1 |
| sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post principia integris | |
| ordinibus tutus receptus fuit. consul ubi ad iniquum locum | |
| uentum est, sistit aciem. miles aegre teneri, clamare et | |
| poscere ut perculsis instare liceat. ferocius agunt equites; | 3.1 |
| circumfusi duci uociferantur se ante signa ituros. dum | |
| cunctatur consul uirtute militum fretus, loco parum fidens, | |
| conclamant se ituros clamoremque res est secuta. fixis in | |
| terram pilis quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt. | 5 |
| Uolscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa | 4.1 |
| obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus | |
| crebris urget ex superiore loco. sic prope oneratum est | |
| sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum con- | |
| sul increpando simul temeritatem, simul ignauiam, pudore | 5 |
| metum excussisset. restitere primo obstinatis animis; | 5.1 |
| deinde ut obtinentes locum uim <pro ui> referebant, audent | |
| ultro gradum inferre et clamore renouato commouent aciem; | |
| tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniqui- | |
| tatem loci. iam prope erat ut in summum cliui iugum | 6.1 |
| euaderent cum terga hostes dedere, effusoque cursu paene | |
| agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. in eo | |
| pauore castra capiuntur: qui Uolscorum effugere potuerunt, | |
| Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus. | 7.1 |
| paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium | |
| noua ui, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque | |
| amissis ceciderant animi. |