| Antio capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. | 3.1.1.1 |
| hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti | |
| superfuerat. iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi | 2.1 |
| fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et | |
| agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra | |
| consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri | |
| posse rati, suscipiunt, et consul manebat in sententia sua. | 5 |
| possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare | 3.1 |
| actionibus principem ciuitatis et largiendo de alieno popula- | |
| rem fieri querentes, totius inuidiam rei a tribunis in consu- | |
| lem auerterant. atrox certamen aderat, ni Fabius consilio | 4.1 |
| neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et | |
| auspicio agri captum priore anno aliquantum a Uolscis esse; | |
| Antium, [propinquam] opportunam et maritimam urbem, | 5.1 |
| coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum ple- | |
| bem in agros ituram, ciuitatem in concordia fore. haec | 6.1 |
| sententia accepta est. triumuiros agro dando creat T. | |
| Quinctium A. Uerginium P. Furium; iussi nomina dare | |
| qui agrum accipere uellent. fecit statim, ut fit, fastidium | 7.1 |
| copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum nu- | |
| merum coloni Uolsci adderentur; cetera multitudo poscere | |
| Romae agrum malle quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio | 8.1 |
| —is eo cum exercitu uenerat—pacem petiere, inritamque | |
| eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere. |