Q. Seruilius insequenti anno—is enim cum Sp. Postumio 3.2.1.1
consul fuit—in Aequos missus in Latino agro statiua ha-
buit. quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit.
extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. 2.1
Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is uictor
pacem Aequis dederat, ea prouincia data. qui haud dubia 3.1
spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos
in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium con-
sulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma
Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam 5
illis antea dederat. quorum id perfidia et periurio fiat, 4.1
deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcum-
que sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati
hostilia malle. si paeniteat, tutum receptum ad expertam 5.1
clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam
hostibus gesturos bellum. haec dicta adeo nihil mouerunt 6.1
quemquam ut legati prope uiolati sint exercitusque in Algi-
dum aduersus Romanos missus. quae ubi Romam sunt 7.1
nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem
alterum ab urbe exciuit. ita duo consulares exercitus ad
hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent.
sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab sta- 8.1
tione hostium exclamat: 'ostentare hoc est, Romani, non
gerere bellum. in noctem imminentem aciem instruitis; 9.1
longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est.
crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pu-
gnandi; ne timete.' his uocibus inritatus miles in diem 10.1
posterum in castra reducitur, longam uenire noctem ratus
quae moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo
somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto
constitit Romana acies; tandem et Aequi processere. proe- 11.1
lium fuit utrimque uehemens, quod et Romanus ira odioque
pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et
desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri
cogebat. non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; 12.1
pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatiori-
bus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces quod
in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa
res sit; Aequos populationibus incursionibusque meliores 13.1
esse et multas passim manus quam magnam molem unius
exercitus rectius bella gerere.