| relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu | 3.3.1.1 |
| inuasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem per- | |
| tulerint. necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod | 2.1 |
| nihil minus quam ne uictus ac prope in castris obsessus | |
| hostis memor populationis esset timeri poterat; agrestesque | 3.1 |
| pauidi incidentes portis non populationem nec praedonum | |
| paruas manus, sed omnia uano augentes timore exercitus et | |
| legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem | |
| clamabant. ab his proximi audita incerta eoque uaniora | 4.1 |
| ferre ad alios. cursus clamorque uocantium ad arma haud | |
| multum a pauore captae urbis abesse. forte ab Algido | |
| Quinctius consul redierat Romam. id remedium timori | 5.1 |
| fuit; tumultuque sedato uictos timeri increpans hostes, | |
| praesidia portis imposuit. uocato dein senatu cum ex | 6.1 |
| auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos | |
| fines esset Q. Seruilio praefecto urbis relicto, hostem in | |
| agris non inuenit. ab altero consule res gesta egregie est; | 7.1 |
| qui, qua uenturum hostem sciebat, grauem praeda eoque | |
| impeditiore agmine incedentem adgressus, funestam popula- | |
| tionem fecit. pauci hostium euasere ex insidiis, praeda | 8.1 |
| omnis recepta est. sic finem iustitio, quod quadriduum | |
| fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit. census deinde | 9.1 |
| actus et conditum ab Quinctio lustrum. censa ciuium | |
| capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim | |
| dicuntur praeter orbos orbasque. in Aequis nihil deinde | 10.1 |
| memorabile actum; in oppida sua se recepere, uri sua | |
| popularique passi. consul cum aliquotiens per omnem | |
| hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum | |
| ingenti laude praedaque Romam rediit. | 5 |