| consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus. | 3.4.1.1 |
| —Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo ne quis im- | |
| mutationem uirorum ipsorum esse quae nominum est putet. | |
| —haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bel- | 2.1 |
| lum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Uolscis praesidium | |
| petiere; quo cupide oblato—adeo ciuitates hae perpetuo | |
| in Romanos odio certauere—bellum summa ui parabatur. | |
| sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad | 3.1 |
| Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod | |
| magna uis hominum inde, cum oppidum captum esset, con- | |
| fugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum uel | |
| acerrimus fuit; compulsis deinde in oppida Aequis, ea mul- | 4.1 |
| titudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos | |
| colonos Romanis abalienauit. necdum matura re cum | 5.1 |
| defectionem parari delatum ad senatum esset, datum nego- | |
| tium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis | |
| quaererent quid rei esset. qui cum haud grauate uenissent, | 6.1 |
| introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad in- | |
| terrogata ut magis suspecti quam uenerant dimitterentur. | |
| bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius consulum | 7.1 |
| alter cui ea prouincia euenerat profectus in Aequos, Herni- | |
| corum in agro populabundum hostem inuenit, ignarusque | |
| multitudinis, quia nusquam uniuersa conspecta fuerat, im- | |
| parem copiis exercitum temere pugnae commisit. primo | 8.1 |
| concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis peri- | |
| culi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta ui | |
| castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius qui- | |
| dem inde mitti Romam posset. Hernici et male pugnatum | 9.1 |
| et consulem exercitumque obsideri nuntiauerunt, tantumque | |
| terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti | |
| ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri con- | |
| sulum, negotium daretur uideret ne quid res publica detri- | 5 |
| menti caperet. ipsum consulem Romae manere ad con- | 10.1 |
| scribendos omnes qui arma ferre possent optimum uisum | |
| est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali | |
| exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique et | 11.1 |
| colonia Antium dare Quinctio subitarios milites—ita tum | |
| repentina auxilia appellabant—iussi. |