| multi per eos dies motus multique impetus hinc atque | 3.5.1.1 |
| illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multi- | |
| fariam uires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi | |
| sunt; simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad | 2.1 |
| populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si | |
| qua fortuna daret, temptandam. L. Ualerius ad praesidium | 3.1 |
| urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes | |
| finium missus. nihil remissum ab ulla parte curae aut | 4.1 |
| laboris; uigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque | |
| in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, | |
| iustitium per aliquot dies seruatum. interim in castris | 5.1 |
| Furius consul, cum primo quietus obsidionem passus esset, | |
| in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi | |
| posset, metu substitit ne qua ex parte altera in castra uis | |
| fieret. Furium legatum—frater idem consulis erat—longius | 6.1 |
| extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio | |
| neque hostium ab tergo incursum uidit. ita exclusus multis | |
| saepe frustra conatibus captis ut uiam sibi ad castra faceret, | |
| acriter dimicans cecidit. et consul nuntio circumuenti fra- | 7.1 |
| tris conuersus ad pugnam, dum se temere magis quam satis | |
| caute in mediam dimicationem infert, uolnere accepto aegre | |
| ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbauit et | |
| ferociores hostes fecit; qui caede legati et consulis uolnere | 8.1 |
| accensi nulla deinde ui sustineri potuere, ut compulsi in | |
| castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec uiribus pares; | |
| uenissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius | |
| peregrinis copiis, †cum Latino Hernicoque exercitu, sub- | 5 |
| uenisset. is intentos in castra Romana Aequos legatique | 9.1 |
| caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum | |
| ab se procul editum ex castris eruptione facta, magnam uim | |
| hostium circumuenit. minor caedis, fuga effusior Aequo- | 10.1 |
| rum in agro fuit Romano, in quos palatos praedam agentes | |
| Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat prae- | |
| sidia, impetum dedit. hi uagi dissipato agmine fugientes | |
| in Quinctium uictorem cum saucio consule reuertentem | 5 |
| incidere; tum consularis exercitus egregia pugna consulis | 11.1 |
| uolnus, legati et cohortium ultus est caedem. magnae | |
| clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae. | |
| difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint | 12.1 |
| ceciderintue exacto adfirmare numero; audet tamen Antias | |
| Ualerius concipere summas: Romanos cecidisse in Hernico | 13.1 |
| agro quinque milia octingentos: ex praedatoribus Aequo- | |
| rum qui populabundi in finibus Romanis uagabantur ab | |
| A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos: | |
| ceteram multitudinem praedam agentem quae inciderit in | 5 |
| Quinctium nequaquam pari defunctam esse caede: inter- | |
| fecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum, | |
| ducentos ait et triginta. | |
| ut Romam reditum est et iustitium remissum, caelum | 14.1 |
| uisum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obuer- | |
| sata oculis aut uanas exterritis ostentauere species. his | |
| auertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas | |
| omnia delubra pacem deum exposcentium uirorum mulie- | 5 |
| rumque turba implebantur. cohortes inde Latinae Her- | 15.1 |
| nicaeque ab senatu gratiis ob impigram militiam actis | |
| remissae domos. Antiates mille milites, quia serum auxi- | |
| lium post proelium uenerant, prope cum ignominia dimissi. |