| comitia inde habita; creati consules L. Aebutius P. | 3.6.1.1 |
| Seruilius. kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni | |
| agebatur, consulatum ineunt. graue tempus et forte annus | 2.1 |
| pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis quam | |
| pecori, et auxere uim morbi terrore populationis pecoribus | |
| agrestibusque in urbem acceptis. ea conluuio mixtorum | 3.1 |
| omnis generis animantium et odore insolito urbanos et | |
| agrestem confertum in arta tecta aestu ac uigiliis angebat, | |
| ministeriaque in uicem ac contagio ipsa uolgabant morbos. | |
| uix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici | 4.1 |
| nuntiant in agro suo Aequos Uolscosque coniunctis copiis | |
| castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari. | |
| praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis | 5.1 |
| adflictam ciuitatem pestilentia esse, maestum etiam respon- | |
| sum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas | |
| tutarentur; urbem Romanam subita deum ira morbo popu- | |
| lari; si qua eius mali quies ueniat, ut anno ante, ut semper | 5 |
| alias, sociis opem laturos. discessere socii, pro tristi nuntio | 6.1 |
| tristiorem domum referentes, quippe quibus per se sustinen- | |
| dum bellum erat quod uix Romanis fulti uiribus sustinuis- | |
| sent. non diutius se in Hernico hostis continuit; pergit | 7.1 |
| inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli iniuria | |
| uastatos. ubi cum obuius nemo ne inermis quidem fieret, | |
| perque omnia non praesidiis modo deserta sed etiam cultu | |
| agresti transirent, peruenere ad tertium lapidem Gabina uia. | 5 |
| mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega eius Ser- | 8.1 |
| uilius exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique | |
| principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut | |
| non modo ad expeditiones quas in tanto tumultu res poscebat, | |
| sed uix ad quietas stationes uiribus sufficerent. munus uigi- | 9.1 |
| liarum senatores, qui per aetatem ac ualetudinem poterant, | |
| per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat; | |
| ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii uenerat. |