| deserta omnia, sine capite, sine uiribus, di praesides ac | 3.7.1.1 |
| fortuna urbis tutata est, quae Uolscis Aequisque praedonum | |
| potius mentem quam hostium dedit. adeo enim nullam | 2.1 |
| spem non potiundi modo sed ne adeundi quidem Romana | |
| moenia animus eorum cepit tectaque procul uisa atque | |
| imminentes tumuli auertere mentes eorum, ut totis passim | |
| castris fremitu orto quid in uasto ac deserto agro inter | 3.1 |
| tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus | |
| tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum | |
| copiis, petere possent, signa repente conuellerent transuer- | |
| sisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles | 5 |
| transirent. eo uis omnis tempestasque belli conuersa est. | |
| interim Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia | 4.1 |
| solum, moti si nec obstitissent communibus hostibus in- | |
| festo agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam | |
| obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt. | |
| ubi cum hostes non inuenissent, secuti famam ac uestigia | 5.1 |
| obuii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam uallem. | |
| ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua | |
| sociis parum felix in praesentia fuit. haud minor Romae | 6.1 |
| fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat. | |
| consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari uiri, | |
| M. Ualerius, T. Uerginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius | |
| curio maximus; et per ignota capita late uagata est uis | 7.1 |
| morbi, inopsque senatus auxilii humani ad deos populum | |
| ac uota uertit. iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum | |
| ire pacemque exposcere deum, ad id quod sua quemque | 8.1 |
| mala cogebant auctoritate publica euocati omnia delubra | |
| implent. stratae passim matres, crinibus templa uerrentes, | |
| ueniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt. |