| inde paulatim, seu pace deum impetrata seu grauiore | 3.8.1.1 |
| tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora | |
| salubriora esse incipere, uersisque animis iam ad publicam | 2.1 |
| curam, cum aliquot interregna exissent, P. Ualerius Publi- | |
| cola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. | |
| Lucretium Tricipitinum et T. Ueturium Geminum, siue ille | |
| Uetusius fuit. ante diem tertium idus Sextiles consulatum | 3.1 |
| ineunt, iam satis ualida ciuitate ut non solum arcere bellum | |
| sed ultro etiam inferre posset. igitur nuntiantibus Hernicis | 4.1 |
| in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxi- | |
| lium. duo consulares exercitus scripti. Ueturius missus in | |
| Uolscos ad bellum ultro inferendum: Tricipitinus popula- | 5.1 |
| tionibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam | |
| in Hernicos procedit. Ueturius primo proelio hostes fundit | 6.1 |
| fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum | |
| agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde | |
| demissum in campos. uastauere agros Praenestinum Gabi- | |
| numque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles. urbi | 7.1 |
| quoque Romae ingens praebitus terror, magis in re subita | |
| quam quod ad arcendam uim parum uirium esset. Q. | |
| Fabius praeerat urbi; is armata iuuentute dispositisque | |
| praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit. itaque hostes | 8.1 |
| praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non | |
| ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab | |
| urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium | |
| incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis in- | 5 |
| structum et ad certamen intentum. igitur praeparatis ani- | 9.1 |
| mis repentino pauore perculsos adorti aliquanto pauciores | |
| multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in | |
| cauas ualles, cum exitus haud in facili essent, circumueniunt. | |
| ibi Uolscum nomen prope deletum est. tredecim milia | 10.1 |
| quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille | |
| septingentos quinquaginta uiuos captos, signa uiginti septem | |
| militaria relata in quibusdam annalibus inuenio, ubi etsi ad- | |
| iectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit. uic- | 11.1 |
| tor consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit. | |
| tum consules castra coniungunt, et Uolsci Aequique ad- | |
| flictas uires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo | |
| anno fuit. eadem fortuna uictoriam dedit; fusis hostibus | 5 |
| etiam castra capta. |