| sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque | 3.9.1.1 |
| belli res extemplo urbanos motus excitauerunt. C. Teren- | 2.1 |
| tilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. is consulibus | |
| absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per | |
| aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, ma- | |
| xime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile | 5 |
| liberae ciuitati inuehebatur: nomine enim tantum minus | 3.1 |
| inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse; quippe | 4.1 |
| duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita pote- | |
| state, qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum | |
| omniaque supplicia uerterent in plebem. quae ne aeterna | 5.1 |
| illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque uiri | |
| creentur legibus de imperio consulari scribendis; quod po- | |
| pulus in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libi- | |
| dinem ac licentiam suam pro lege habituros. qua pro- | 6.1 |
| mulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus | |
| iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio uoca- | |
| tur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est | |
| inuectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent | 5 |
| tribunum, relictum minarum atque terroris sit: insidiatum | 7.1 |
| eum et tempore capto adortum rem publicam. si quem | |
| similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di | |
| tribunum dedissent, non potuisse sisti. mortuis duobus | 8.1 |
| consulibus, iacente aegra ciuitate, in conluuione omnium | |
| rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium latu- | |
| rum leges fuisse, ducem Uolscis Aequisque ad oppugnandam | |
| urbem futurum. quid tandem? illi non licere, si quid | 9.1 |
| consules superbe in aliquem ciuium aut crudeliter fecerint, | |
| diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem | |
| saeuitum sit? non illum consulare imperium sed tribuni- | 10.1 |
| ciam potestatem inuisam intolerandamque facere; quam | |
| placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua | |
| redigi mala. neque illum se deprecari quo minus pergat | |
| ut coeperit. 'uos' inquit Fabius, 'ceteri tribuni, oramus, | 11.1 |
| ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulo- | |
| rum auxilium, non ad perniciem uniuersorum comparatam | |
| esse; tribunos plebis uos creatos, non hostes patribus. | |
| nobis miserum, inuidiosum uobis est, desertam rem publi- | 12.1 |
| cam inuadi. non ius uestrum, sed inuidiam minueritis. | |
| agite cum collega ut rem integram in aduentum consulum | |
| differat. ne Aequi quidem ac Uolsci, morbo absumptis | |
| priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello insti- | 5 |
| tere.' agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem | 13.1 |
| actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti. |