| Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. | 3.10.1.1 |
| et auget gloriam adueniens exposita omni in campo Martio | |
| praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. | |
| reliqua uendita, quibus domini non exstitere. debebatur | 2.1 |
| omnium consensu consuli triumphus; sed dilata res est, | |
| tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit. iactata | 3.1 |
| per aliquot dies cum in senatu res tum apud populum est; | |
| cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. | |
| tum imperatori exercituique honos suus redditus. trium- | 4.1 |
| phauit de Uolscis Aequisque; triumphantem secutae suae | |
| legiones. alteri consuli datum ut ouans sine militibus | |
| urbem iniret. | |
| anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata | 5.1 |
| collegio nouos adgressa consules est; erant consules P. | |
| Uolumnius Ser. Sulpicius. eo anno caelum ardere uisum, | 6.1 |
| terra ingenti concussa motu est. bouem locutam, cui rei | |
| priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia | |
| et carne pluit, quem imbrem ingens numerus auium interuo- | |
| litando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse | 5 |
| per aliquot dies ut nihil odor mutaret. libri per duumuiros | 7.1 |
| sacrorum aditi; pericula a conuentu alienigenarum praedicta, | |
| ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent; | |
| inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. id fac- | |
| tum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque | 5 |
| aderat certamen. ecce, ut idem in singulos annos orbis | 8.1 |
| uolueretur, Hernici nuntiant Uolscos et Aequos, etsi absci- | |
| sae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam; | |
| Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, | |
| eas uires belli esse. ut haec dicta in senatu sunt, dilectus | 9.1 |
| edicitur; consules belli administrationem inter se dispertiri | |
| iussi, alteri ut Uolsci, alteri ut Aequi prouincia esset. tri- | 10.1 |
| buni coram in foro personare, fabulam compositam Uolsci | |
| belli, Hernicos ad partes paratos. iam ne uirtute quidem | |
| premi libertatem populi Romani sed arte eludi. quia occi- | 11.1 |
| dione prope occisos Uolscos et Aequos mouere sua sponte | |
| arma posse iam fides abierit, nouos hostes quaeri; coloniam | |
| fidam propinquam infamem fieri. bellum innoxiis Antiati- | 12.1 |
| bus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis | |
| ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione | |
| ciuium ulciscentes tribunos. sic, ne quid aliud actum pu- | 13.1 |
| tent, uictam legem esse, nisi dum in integro res sit, dum | |
| domi, dum togati sint, caueant ne possessione urbis pellan- | |
| tur, ne iugum accipiant. si animus sit, non defore auxi- | 14.1 |
| lium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem exter- | |
| num, nullum periculum esse; cauisse deos priore anno ut | |
| tuto libertas defendi posset. haec tribuni. |