| Q. Seruilius insequenti anno—is enim cum Sp. Postumio | 3.2.1.1 |
| consul fuit—in Aequos missus in Latino agro statiua ha- | |
| buit. quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. | |
| extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. | 2.1 |
| Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is uictor | |
| pacem Aequis dederat, ea prouincia data. qui haud dubia | 3.1 |
| spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos | |
| in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium con- | |
| sulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma | |
| Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam | 5 |
| illis antea dederat. quorum id perfidia et periurio fiat, | 4.1 |
| deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcum- | |
| que sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati | |
| hostilia malle. si paeniteat, tutum receptum ad expertam | 5.1 |
| clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam | |
| hostibus gesturos bellum. haec dicta adeo nihil mouerunt | 6.1 |
| quemquam ut legati prope uiolati sint exercitusque in Algi- | |
| dum aduersus Romanos missus. quae ubi Romam sunt | 7.1 |
| nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem | |
| alterum ab urbe exciuit. ita duo consulares exercitus ad | |
| hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent. | |
| sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab sta- | 8.1 |
| tione hostium exclamat: 'ostentare hoc est, Romani, non | |
| gerere bellum. in noctem imminentem aciem instruitis; | 9.1 |
| longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est. | |
| crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pu- | |
| gnandi; ne timete.' his uocibus inritatus miles in diem | 10.1 |
| posterum in castra reducitur, longam uenire noctem ratus | |
| quae moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo | |
| somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto | |
| constitit Romana acies; tandem et Aequi processere. proe- | 11.1 |
| lium fuit utrimque uehemens, quod et Romanus ira odioque | |
| pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et | |
| desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri | |
| cogebat. non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; | 12.1 |
| pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatiori- | |
| bus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces quod | |
| in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa | |
| res sit; Aequos populationibus incursionibusque meliores | 13.1 |
| esse et multas passim manus quam magnam molem unius | |
| exercitus rectius bella gerere. |