| iam aderat iudicio dies apparebatque uolgo homines in | 3.12.1.1 |
| damnatione Caesonis libertatem agi credere. tum demum | |
| coactus cum multa indignitate prensabat singulos. seque- | |
| bantur necessarii, principes ciuitatis. T. Quinctius Capito- | 2.1 |
| linus, qui ter consul fuerat, cum multa referret sua familiaeque | |
| decora, adfirmabat neque in Quinctia gente neque in ciuitate | 3.1 |
| Romana tantam indolem tam maturae uirtutis unquam ex- | |
| stitisse; suum primum militem fuisse, se saepe uidente pug- | |
| nasse in hostem. Sp. Furius, missum ab Quinctio Capito- | 4.1 |
| lino sibi eum in dubiis suis rebus uenisse subsidio; neminem | |
| unum esse cuius magis opera putet rem restitutam. L. Lu- | 5.1 |
| cretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes | |
| participare cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia | |
| facinora nunc in expeditionibus, nunc in acie; suadere et | 6.1 |
| monere iuuenem egregium, instructum naturae fortunaeque | |
| omnibus bonis, maximum momentum rerum eius ciuitatis in | |
| quamcumque uenisset, suum quam alienum mallent ciuem | |
| esse. quod offendat in eo, feruorem et audaciam, aetatem | 7.1 |
| cottidie auferre: quod desideretur, consilium, id in dies | |
| crescere. senescentibus uitiis, maturescente uirtute, sinerent | |
| tantum uirum senem in ciuitate fieri. pater inter hos L. | 8.1 |
| Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando | |
| laudes, ne cumularet inuidiam, sed ueniam errori atque | |
| adulescentiae petendo, sibi qui non dicto, non facto quem- | |
| quam offendisset, ut condonarent filium orabat. sed alii | 9.1 |
| auersabantur preces aut uerecundia aut metu, alii se suos- | |
| que mulcatos querentes atroci responso iudicium suum | |
| praeferebant. |