| premebat reum praeter uolgatam inuidiam crimen unum, | 3.13.1.1 |
| quod M. Uolscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus | |
| plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pesti- | 2.1 |
| lentia in urbe fuerat, in iuuentutem grassantem in Subura | |
| incidisse. ibi rixam natam esse fratremque suum maiorem | |
| natu, necdum ex morbo satis ualidum, pugno ictum ab | |
| Caesone cecidisse; semianimem inter manus domum abla- | 3.1 |
| tum, mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam | |
| atrocem per consules superiorum annorum licuisse. haec | |
| Uolscio clamitante adeo concitati homines sunt ut haud | |
| multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret. Uergi- | 4.1 |
| nius arripi iubet hominem et in uincula duci. patricii ui | |
| contra uim resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis | |
| dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum | |
| indemnatum indicta causa non debere uiolari. tribunus | 5.1 |
| supplicium negat sumpturum se de indemnato; seruaturum | |
| tamen in uinculis esse ad iudicii diem ut, qui hominem ne- | |
| cauerit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat. | |
| appellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt: in | 6.1 |
| uincla conici uetant; sisti reum pecuniamque ni sistatur | |
| populo promitti placere pronuntiant. summam pecuniae | 7.1 |
| quantam aequum esset promitti, ueniebat in dubium; id ad | |
| senatum reicitur: reus, dum consulerentur patres, reten- | |
| tus in publico est. uades dari placuit; unum uadem tribus | 8.1 |
| milibus aeris obligarunt; quot darentur permissum tribunis | |
| est. decem finierunt; tot uadibus accusator uadatus est | |
| reum. hic primus uades publico dedit. dimissus e foro | |
| nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit. iudicii die cum | 9.1 |
| excusaretur solum uertisse exsilii causa, nihilo minus Uergi- | |
| nio comitia habente, collegae appellati dimisere concilium. | |
| pecunia a patre exacta crudeliter, ut diuenditis omnibus | 10.1 |
| bonis aliquamdiu trans Tiberim ueluti relegatus deuio quo- | |
| dam tugurio uiueret. |