| hoc iudicium et promulgata lex exercuit ciuitatem: ab | 3.14.1.1 |
| externis armis otium fuit. cum uelut uictores tribuni per- | 2.1 |
| culsis patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent | |
| legem, et quod ad seniores patrum pertineret cessissent pos- | |
| sessione rei publicae, iuniores, id maxime quod Caesonis | 3.1 |
| sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos; | |
| sed ibi plurimum profectum est quod modo quodam tem- | |
| perauere impetus suos. cum primo post Caesonis exsilium | 4.1 |
| lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium | |
| exercitu sic tribunos, ubi primum submouentes praebuere | |
| causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quic- | |
| quam gloriae domum inuidiaeue ferret, mille pro uno Cae- | 5 |
| sones exstitisse plebes quereretur. mediis diebus quibus | 5.1 |
| tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut | |
| quietius erat. benigne salutare, adloqui plebis homines, | |
| domum inuitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati | |
| sine interpellatione concilia habere, nunquam ulli neque | 5 |
| publice neque priuatim truces esse, nisi cum de lege agi | |
| coeptum esset; alibi popularis iuuentus erat. ne uoce qui- | 6.1 |
| dem incommoda, nedum ut ulla uis fieret, paulatim permul- | |
| cendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum | |
| annum artibus lex elusa est. nec cetera modo tribuni tran- | |
| quillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum. | 5 |