| accipiunt ciuitatem placidiorem consules C. Claudius | 3.15.1.1 |
| Appi filius et P. Ualerius Publicola. nihil noui nouus annus | |
| attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura ciuitatem tene- | |
| bat. quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, | 2.1 |
| eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos cri- | |
| minando facerent: coniurationem factam; Caesonem Romae | 3.1 |
| esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis con- | |
| silia inita; id negotii datum ab senioribus patrum ut iuuen- | |
| tus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque | |
| eadem ciuitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum | 5 |
| fuerat. et ab Uolscis et Aequis statum iam ac prope sol- | 4.1 |
| lemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud | |
| nouum malum necopinato exortum. exsules seruique, ad | 5.1 |
| duo milia hominum et quingenti, duce Appio Herdonio | |
| Sabino nocte Capitolium atque arcem occupauere. con- | 6.1 |
| festim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul | |
| capere arma noluerant: alii inter tumultum praecipites | |
| pauore in forum deuolant: alternae uoces 'ad arma' et | |
| 'hostes in urbe sunt' audiebantur. consules et armare | 7.1 |
| plebem et inermem pati timebant, incerti quod malum | |
| repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab | |
| seruili fraude, urbem inuasisset; sedabant tumultus, sedando | |
| interdum mouebant; nec enim poterat pauida et consternata | 5 |
| multitudo regi imperio. dant tamen arma, non uolgo, tantum | 8.1 |
| ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solli- | |
| citi reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus | |
| hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna om- | |
| nis urbis loca egere. lux deinde aperuit bellum ducemque | 9.1 |
| belli. seruos ad libertatem Appius Herdonius ex Capitolio | |
| uocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules | |
| iniuria pulsos in patriam reduceret et seruitiis graue iugum | |
| demeret; id malle populo Romano auctore fieri: si ibi spes | 5 |
| non sit, se Uolscos et Aequos et omnia extrema temptaturum | |
| et concitaturum. |