| dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea | 3.16.1.1 |
| tamen quae denuntiabantur, ne Ueientium neu Sabinorum | |
| id consilium esset timere et, cum tantum in urbe hostium | 2.1 |
| esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composito ades- | |
| sent, tum aeterni hostes, Uolsci et Aequi, non ad populan- | |
| dos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam uenirent. | |
| multi et uarii timores; inter ceteros eminebat terror seruilis | 3.1 |
| ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non | |
| credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum; | |
| uixque concordia sisti uidebatur posse. tantum superanti- | 4.1 |
| bus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem | |
| timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem | |
| malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore | |
| sopitum uidebatur. ad id prope unum maxime inclinatis | 5.1 |
| rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit ut non | |
| bellum, sed uanam imaginem belli ad auertendos ab legis | |
| cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent; | |
| patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tu- | 5 |
| multuatos esse se sentiant, maiore quam uenerint silentio | |
| abituros. concilium inde legis perferendae habere, auocato | 6.1 |
| populo ab armis. senatum interim consules habent, alio se | |
| maiore ab tribunis metu ostendente quam quem nocturnus | |
| hostis intulerat. |