| aduersus quae | 38.9.1.1 |
| legati, et quia grauia erant, et quia suorum animos | |
| indomitos ac mutabiles nouerant, nullo reddito responso | |
| domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agen- | |
| dum esset, re integra praetorem et principes consule- | 5 |
| rent. clamore et iurgio excepti, quam diu rem trahe- | 2.1 |
| rent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent | |
| Ambraciam, Acarnanum insidiis prope uiam positis, | |
| cum quibus bellum erat, circumuenti Thyrreum custo- | |
| diendi deducuntur. haec mora iniecta est paci, cum | 3.1 |
| iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad de- | |
| precandum pro iis uenerant, apud consulem essent. | |
| Amynander quoque Athamanum rex fide accepta ue- | 4.1 |
| nerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, | |
| ubi maiorem partem temporis exulauerat, quam pro | |
| Aetolis sollicitus. per hos certior factus consul de | 5.1 |
| casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum | |
| post aduentum agi coeptum est de pace. Amynander, | 6.1 |
| quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Am- | |
| bracienses compelleret ad deditionem. <ad> id cum per | 7.1 |
| colloquia principum succedens murum parum profice- | |
| ret, postremo consulis permissu ingressus urbem par- | |
| tim consilio partim precibus euicit, ut permitterent | |
| se Romanis. et Aetolos C. Ualerius, Laeuini filius, | 8.1 |
| qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, con- | |
| sulis frater matre eadem genitus, egregie adiuuit. | |
| Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine | 9.1 |
| fraude emitterent, aperuerunt portas. dein <Aetolis con- | |
| diciones pacis dictae:> quingenta Euboica ut darent ta- | |
| lenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos | |
| sex pensionibus aequis; captiuos perfugasque redderent | 5 |
| Romanis; urbem ne quam formulae sui iuris facerent, | 10.1 |
| quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in | |
| Graeciam, aut ui capta ab Romanis esset aut uolun- | |
| tate in amicitiam uenisset; Cephallania insula ut extra | |
| ius foederis esset. haec quamquam spe ipsorum ali- | 11.1 |
| quanto leuiora erant, petentibus Aetolis, ut ad con- | |
| cilium referrent, permissum est. parua disceptatio de | 12.1 |
| urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, | |
| auelli uelut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum | |
| omnes tamen accipi pacem iusserunt. Ambracienses | 13.1 |
| coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo | |
| dederunt. signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, | |
| quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, | |
| quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia | 5 |
| auectaque; nihil praeterea tactum uiolatumue. | 14.1 |