| eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque | 3.18.1.1 |
| occupato et alio turbatae urbis statu nuntii ueniunt. | |
| L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim con- | 2.1 |
| uocato senatu atque introductis nuntiis magnopere cen- | |
| set, ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes | 3.1 |
| ueniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos | |
| fidemque foederum id poscere; demerendi beneficio tam | |
| potentem, tam propinquam ciuitatem nunquam parem | |
| occasionem daturos deos. placet ferri auxilium; iuuentus | 4.1 |
| conscribitur, arma dantur. Romam prima luce uenientes | |
| procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Uolsci uenire | |
| uisi sunt; deinde ubi uanus terror abiit, accepti in urbem | |
| agmine in forum descendunt. ibi iam P. Ualerius relicto | 5.1 |
| ad portarum praesidia collega instruebat aciem. auctoritas | 6.1 |
| uiri mouerat, adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata | |
| si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege | |
| ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cogno- | |
| minis quo populi colendi uelut hereditaria cura sibi a | 5 |
| maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum. | |
| hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in | 7.1 |
| cliuum Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tuscu- | |
| lana legio. certare socii ciuesque utri reciperatae arcis | |
| suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur. trepi- | 8.1 |
| dare tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco fidere; | |
| trepidantibus inferrunt signa Romani sociique. iam in ues- | |
| tibulum perruperant templi cum P. Ualerius inter primores | |
| pugnam ciens interficitur. P. Uolumnius consularis uidit | 9.1 |
| cadentem. is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse | |
| in locum uicemque consulis prouolat. prae ardore impetu- | |
| que tantae rei sensus non peruenit ad militem; prius uicit | |
| quam se pugnare sine duce sentiret. multi exsulum caede | 10.1 |
| sua foedauere templum, multi uiui capti, Herdonius inter- | |
| fectus. ita Capitolium reciperatum. de captiuis, ut quisque | |
| liber aut seruus esset, suae fortunae a quoque sumptum | |
| supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium pur- | 5 |
| gatum atque lustratum. in consulis domum plebes quad- | 11.1 |
| rantes ut funere ampliore efferretur iactasse fertur. |