| ibi cum Romani legati disceptatorum loco, | 39.25.1.1 |
| Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accu- | |
| satores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus | |
| consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes | 2.1 |
| legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio | |
| acerbius leniusue egerunt. in controuersiam autem | 3.1 |
| ueniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae | |
| et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris | 4.1 |
| cum <essent>, ui ademptae possessaeque ab Aetolis forent | |
| —nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat—, | |
| an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim | 5.1 |
| Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si | |
| uoluntate, non si ui atque armis coacti cum Aetolis | |
| essent. eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum | 6.1 |
| Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possi- | |
| dendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae | 7.1 |
| disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, | |
| quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac | |
| deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus | 8.1 |
| amissos quingentos principes iuuentutis in Macedoniam | |
| abduxisse, et opera eorum in seruilibus abuti ministe- | |
| riis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut | |
| redderet curasse. Thebas Pthias unum maritimum | 9.1 |
| emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et | |
| frugiferum: ibi nauibus onerariis comparatis regem, | |
| quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent, | |
| negotiationem maritimam omnem eo auertisse. iam | 10.1 |
| ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, | |
| uiolandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinc- | |
| tium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos | 11.1 |
| coniectos, ut non in ciuitatibus suis, non in commu- | |
| nibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul | |
| enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri ad- | |
| haerere grauem dominum, prohibentem uti beneficiis | 5 |
| populi Romani. quid autem, si uox libera non sit, | |
| liberum esse? nunc se fiducia et praesidio legatorum | 12.1 |
| ingemiscere magis quam loqui. nisi prouideant ali- | |
| quid Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus | |
| metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et | |
| illum uictum et se liberatos esse. ut equum tenacem, | 13.1 |
| non parentem frenis asperioribus castigandum esse. | |
| haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent | 14.1 |
| iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate loquen- | 15.1 |
| tibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret | |
| socium atque amicum sese praestare, et imitaretur | |
| populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere | |
| sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonno- | 16.1 |
| condylum, quod Philippus Olympiadem appellauerat, | |
| Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; | |
| et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Atha- | 17.1 |
| manes libertatem repetebant et castella Athenaeum et | |
| Poetneum. |