Philippus, ut accusatoris potius
|
39.26.1.1
|
quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus
|
|
Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thes-
|
|
salos ui atque armis expugnasse questus est; item
|
|
Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque
|
5
|
captam. Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppi-
|
2.1
|
dum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub
|
|
Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae
|
|
factam. nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis
|
3.1
|
legatorum et maritimis portubus frequentatis aut
|
|
desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem,
|
4.1
|
quos portus mercatores aut nautici petant, alterum
|
|
mores respuere suos. tot annos esse, per quos num-
|
5.1
|
quam cessauerint legati nunc ad imperatores Romanos
|
|
nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem
|
|
umquam uerbo uiolatum esse? semel euntibus ad
|
6.1
|
Quinctium insidias dici factas: sed quid iis acciderit,
|
|
non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum ueri
|
|
nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice
|
7.1
|
abuti Thessalos indulgentia populi Romani, uelut ex
|
|
diutina siti nimis auide meram haurientes libertatem:
|
|
ita seruorum modo praeter spem repente manumis-
|
8.1
|
sorum licentiam uocis et linguae experiri et iactare
|
|
sese insectatione et conuiciis dominorum. elatus deinde
|
9.1
|
ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse.
|
|
id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed
|
|
etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam
|
10.1
|
uocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum
|
|
inde Athamanumque legatis respondit eandem, de
|
|
quibus illi agant, ciuitatium causam esse. consulem
|
11.1
|
Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium
|
|
essent. si suum munus qui dedissent adimere uelint,
|
12.1
|
scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in
|
|
gratiam leuium et inutilium sociorum iniuriam eos
|
|
facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse
|
13.1
|
gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male
|
|
utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronun-
|
14.1
|
tiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex
|
|
iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum
|
|
finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur,
|
|
quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur,
|
5
|
formulam iuris exsequendi constituendam esse.
|
|