| consules dilectibus aliisque, quae Romae | 39.32.1.1 |
| agendae erant, peractis rebus in Ligures prouinciam | |
| exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in | 2.1 |
| Apuanos Ligures, uastando agros urendoque uicos et | |
| castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluuium | |
| et Lunae portum. hostes montem, antiquam sedem | 3.1 |
| maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum | |
| iniquitate proelio deiecti sunt. et Ap. Claudius felici- | 4.1 |
| tatem uirtutemque collegae in Liguribus Ingaunis | |
| aequauit secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida | |
| eorum expugnauit; multa milia hominum in iis cepit; | |
| belli auctores tres et quadraginta securi percussit. | 5 |
| iam comitiorum appetebat tempus. prior tamen | 5.1 |
| Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi | |
| obtigerat, Romam uenit, quia P. Claudius frater eius | |
| consulatum petebat. competitores habebat patricios | 6.1 |
| L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, ueteres | |
| candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo | |
| negatus erat, honorem repetentes. etiam quia plus | 7.1 |
| quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio | |
| quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi ho- | 8.1 |
| mines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. | |
| Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi | |
| tandem aliquando honoris dilati. Claudius ex omnibus | 9.1 |
| unus nouus candidatus erat. opinione hominum haud | |
| dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius | |
| Licinus. sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre | 10.1 |
| toto foro uolitando, clamitantibus aduersariis et ma- | |
| iore parte senatus, meminisse eum debere se prius | 11.1 |
| consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: | |
| quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum | |
| spectatorem comitiorum se praeberet?—coerceri tamen | |
| ab effuso studio nequit. magnis contentionibus tri- | 12.1 |
| bunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut | |
| pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, | |
| donec peruicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem tra- | |
| heret. creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam | 13.1 |
| et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, | |
| quia moderatis studiis, non ui Claudiana inter plebeios | |
| certatum est. praetorum inde comitia sunt habita: | 14.1 |
| C. Decimius Flauus P. Sempronius Longus P. Cornelius | |
| Cethegus Q. Naeuius Matho C. Sempronius Blaesus | |
| A. Terentius Uarro praetores facti. haec eo anno, quo | 15.1 |
| Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi | |
| militiaeque gesta. |