| Ualerius | 39.43.1.1 |
| Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae | |
| tantum sine auctore editae credidisset, aliud argu- | |
| mentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. | |
| Placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, | 2.1 |
| in conuiuium arcessitam scribit. ibi iactantem sese | |
| scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones | |
| exercuisset, et quam multos capitis damnatos in uin- | |
| culis haberet, quos securi percussurus esset. tum illam | 3.1 |
| infra eum accubantem negasse umquam uidisse quem- | |
| quam securi ferientem, et peruelle id uidere. hic in- | |
| dulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi | |
| iussum securi percussisse. facinus, siue eo modo, quo | 4.1 |
| censor obiecit, siue, ut Ualerius tradit, commissum est, | |
| saeuum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi | |
| libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad | |
| spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recuban- | 5 |
| tis, mactatam humanam uictimam esse et cruore men- | |
| sam respersam. in extrema oratione Catonis condicio | 5.1 |
| Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, | |
| quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, | |
| ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum | |
| ipse uino et uenere amens sanguine hominis in con- | 5 |
| uiuio lusisset? |