| in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asia- | 39.44.1.1 |
| tico ademptus equus. in censibus quoque accipiendis | |
| tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. orna- | 2.1 |
| menta et uestem muliebrem et uehicula, quae pluris | |
| quam quindecim milium aeris essent, <deciens tanto pluris | |
| quam quanti essent> in censum referre iuratores iussi; | |
| item mancipia minora annis uiginti, quae post proxi- | 3.1 |
| mum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo ue- | |
| nissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam | |
| quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni | |
| in milia aeris attribuerentur. aquam publicam omnem | 4.1 |
| in priuatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; | |
| et quae in loca publica inaedificata immolitaue priuati | |
| habebant, intra dies triginta demoliti sunt. opera | 5.1 |
| deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus | |
| sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloa- | |
| cas, in Auentino et in aliis partibus, qua nondum | |
| erant, faciendas locauerunt. et separatim Flaccus mo- | 6.1 |
| lem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et uiam | |
| per Formianum montem, Cato atria duo, Maenium et | 7.1 |
| Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum | |
| emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. | |
| et uectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis loca- | |
| uerunt. quas locationes cum senatus precibus et la- | 8.1 |
| crimis uictus publicanorum induci et de integro locari | |
| iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludi- | |
| ficati priorem locationem erant, omnia eadem paulum | |
| imminutis pretiis locauerunt. nobilis censura fuit | 9.1 |
| simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas | |
| ea adsignabatur, per omnem uitam exercuerunt. | |
| eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, | 10.1 |
| Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena | |
| iugera in singulos data. diuiserunt agrum coloniasque | |
| deduxerunt iidem tresuiri, Q. Fabius Labeo, et M. et | |
| Q. Fuluii, Flaccus et Nobilior. consules eius anni | 11.1 |
| nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt. |