censores fideli concordia senatum legerunt. 40.51.1.1
princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus
pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quos-
dam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia 2.1
attributa diuisaque inter se haec [con]fecerunt. Le-
pidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod
praedia habebat ibi priuatamque publicae rei impen-
sam ins<er>uerat; theatrum et proscaenium ad Apollinis, 3.1
aedem Iouis in Capitolio, columnasque circa poliendas
albo locauit; et ab his columnis, quae incommode
opposita uidebantur, signa amouit clipeaque de co-
lumnis et signa militaria adfixa omnis generis dem- 5
psit. M. Fuluius plura et maioris locauit usus: por- 4.1
tum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices
post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius
censores locauerunt imponendos; basilicam post argen- 5.1
tarias nouas et forum piscatorium circumdatis tabernis
quas uendidit in priuatum; [et forum] et porticum 6.1
extra portam Trigeminam, et aliam post naualia et
ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim <et ad>
aedem Apollinis medici. habuere et in promiscuo 7.1
praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam
adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi
fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum
duci non est passus. portoria quoque et uectigalia 8.1
iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque
loca, occupata a priuatis, publica sacraque ut essent
paterentque populo curarunt. mutarunt suffragia, 9.1
regionatimque generibus hominum causisque et quae-
stibus tribus discripserunt.