triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. 41.7.1.1
prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque 2.1
eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque
eiusdem regionis Hispanis triumphauit. quadraginta
milia pondo argenti [Ti.] Gracchus transtulit, uiginti
milia Albinus. militibus denarios quinos uicenos, duplex 3.1
centurioni, triplex equiti ambo diuiserunt; sociis tan-
tumdem quantum Romanis.
per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria 4.1
comitiorum causa Romam uenit. eum cum in senatu 5.1
fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et
Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in contionem
quoque produxerunt. ad quae cum consul se dies non 6.1
plus undecim in ea prouincia fuisse responderet, quae
se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama com-
perta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita 7.1
non potius A. Manlius Romam uenisset, ut rationem
redderet populo Romano, cur ex Gallia prouincia, quam
sortitus esset, in Histriam transisset? quando id bellum 8.1
senatus decreuisset, quando [id bellum] populus Roma-
nus iussisset? at hercule priuato quidem consilio bellum
susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. immo, 9.1
utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum,
dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris
oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod
equitum in castris fuerit <caesum;> ceteros inermes fu- 10.1
sosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naues
fugisse. priuatum rationem redditurum earum rerum
esse, quoniam consul noluisset.